monumenta.ch > Hugutio Pisanus > 'versipellis' in 'Derivationes, p5, D 79'
Hugutio Pisanus, Derivationes, D, , D 78 <<<     >>> D 80

D 79

1  DOLEO -les -lui -litum, idest pati dolorem, unde hic dolor -ris et hinc dolorosus, et comparatur, et doloro -ras, idest dolorem habere vel pati, et hic dolus -li, fraus, malitia occulta blandis sermonibus adornata, calliditas mentis, et dicitur sic quia dolorem inferat, vel dicitur dolus a deludo, quasi delus, quia deludat et decipiat; et fit dolus animo, insidie loco vel telo, fraus circa fidem mutuatam; unde dolosus -a -um, insidiosus vel malignus, quia deludat: ut enim decipiat occultam malitiam blandis sermonibus adornat; et comparatur, unde dolose -ius -sime adverbium et hec dolositas -tis, occulta malitia. 2  Item a dolus hic Dorilus, idest servus, quasi dolosus; et hic dolo vel dolon -nis, et sunt dolones tela abscondita in ligneis vaginis propter dolum et ipse lignee vagine vocantur dolones, inter quas latet pugio sub specie baculi, et dicuntur sic quia fallant et decipiant ferro cum preferant speciem ligni; hos vulgus greco nomine oxos vocat, idest acutos, unde et apud medicos acutus morbus oxeia vocatur, ab oxi quod est acutum. 3  Dolus componitur cum sub et dicitur subdolus -a -um, latenter dolosus, astutus, versipellis, varius, unde subdole adverbium. 4  Item componitur cum in et dicitur hec indoles -lis, quasi sine dolo, idest etas iuvenilis, ingenium, origo, progenies; proprie tamen est indoles signum vel indicium future probitatis quod sepe perpenditur in quibusdam pueris; quod autem dicitur indoles quasi interius vel inde olens ethimologia est, non compositionis ostensio. 5  Doleo componitur condoleo -les, idest simul dolere, compati, unde condolesco inchoativum. 6  Componitur quoque dedoleo -les, idest non dolere, cessare, unde Ovidius De remediis (294) ‘vincula qui rupit dedoluitque semel’; perdoleo -les, idest perfecte vel valde dolere. 7  Doleo et omnia composita ab eo sunt neutra et faciunt preteritum in -lui et supinum in -litum et corripiunt hanc sillabam do.

bnf15462.82 bsb34420.70 med275.57